Liber Job*

Caput 5: Versus 3

Et maledixi pulchritudini ejus.IDEM.Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quae poena ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria poenam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:
(* Traductions européennes)